547
LIBER II. 165
sperante posse aurum excoqui, in metallis ar¬
genti arena rubente, & hanc eius originem fu¬
isse. Reperiri autem iam tum in Hispanijs, sed
durum & arenosum. Optimum verò supra
Ephesum, cilbanis agris. Arenam cocci colo¬
rem habere, & hanc teri, deinde lauari fari¬
nam. Et quod subsidat iterum lauari. Diffe¬
rentiam verò artis esse, quia minium alij faci¬
unt prima lotura, idque dilucidius esse, opti¬
mum quod loturae sequentis. Est alterum ge¬
nus in omnibus ferè argentarijs atque plum¬
barijs metallis, quod fit exusto lapide permix¬
to venis, non ex illo cuius vomica argentum
viuum dicitur. Is enim & ipse in argentum ex¬
coquitur. Sed ex alijs repertis simul, steriles
etiam plurimi deprehenduntur, solo colore
tantum in fornacibus rubescentes, exustique
in farinam tunduntur. Sublimi autem mi¬
nium Sirico compendij ratio demonstrat. Et
alio modo pingendum furto est oportunum
plenos subinde penicillos abluentium. Sidit
autem in aqua constatque furantibus. Sinceri
cocci nitor esse debet. Secundarij verò splen¬
dor in parietibus imaginem sentit, quanquam
hoc rubigo quaedam metalli est. Sisaponen¬
sibus in miniarijs suae venae arena sine argen¬
to excoquitur, auri modo probatur, auro can¬
dente fucatum nigrescit, sincerum retinet co¬
lorem. Inuenio & calce adulterari, ac simili¬
ratione
l 3