133
Semen: ubi proprios aeui iam compleat orbes.
Aut si id continuoque igni: multoque labore
Abstrusum in uenis auri perquirere tentet.
Atque ideo haud ab re fuerit: quaesisse fidelem
Muneris egregii socium: longique laboris:
Interiore domus se qui tum parte recondat:
Inque uicem partitus onus curanda ministret.
Est etiam non illa quidem postrema beati
Artificis ratio: qua se commendet: & ipsum
Diis opus aeternis: neque enim sine numine diuum
Haec ueniunt: neque ad haec ulli adispirare licebit:
Qui non rite deos studuit sibi adesse precando:
Ipse ego: qui tantum haec tenui nunc carmine tento
Pandere: ter Musis feci pia uota: precesque
Intendi manibus supplex: & pectore puro:
Vnde mihi insolitum caelo adspirare fauorem:
Paulatimque nouas in carmina surgere uires
Sentio: perque altos collis: atque auia ferri
Per nemora incertus uideor: ducor sed auenti
Mente tamen: quo fata ferunt: ut primus amoeno
Ex Helicone sacra referam mihi fronde coronam:
Primus & Aoniis intexam floribus Aram:
Quae mihi cum fuerit teneris erecta sub annis
Et Phoebo: Phoebique choro: Genioque potenti:
Stat maris Adriaci secreto in littore ducta
Adculmen: placidis qua fertur Ariminus undis:
Aut rapitur torrens Vastum uiolentus in aequor:
Inclyta dum subter Pontis monumenta uetusti