Et
grauidae
certo
mox
aedunt
tempore
foetus:
Aetheriusque
illis
fit
candens
Vnio
partus.
Siue
animaduertas:
cur
non
se
roscidus
unam
Induat
in
speciem
simili
conceptus
ab
ortu:
Nanque
ubi
ros
purus
cupidis
influxerit
illis:
Conspicitur
toto
diffusus
corpore
candor.
Turbidus
at
foetum
prorsus
sordescere
cogit.
Quem
rursus
uideas
caelo
pallere
minante.
Quippe
illo
constant:
caelique
his
maior
inest
uis:
Quam
maris:
hinc
uariant:
&
pro
lurore
uicissim
Nubilus
est
illis
color:
aut
pro
luce
serenus:
Dum
fouet
alba
senis
Tithoni
Aurora
cubile.
Hinc
etenim
pasci
tunc
illas
cernimus:
&
cum
Se
tempestiue
saturent:
grandescere
foetus.
Comprimitur
uero:
si
fulgurat:
ipsa
repente
Concha
pauens:
restatque
minor
ieiuna
timendo.
Verum
si
intonuit:
pariter
compressa
pauensque
Inflatam
uento
speciem:
&
sine
corpore
gignit.
Atque
hi
concharum
uere
perhibentur
abortus:
Nam
cute
multiplici
sani
constare
feruntur:
Et
penitus
solido
compleri
corpore
partus:
Atque
ita:
quo
callum
reputes
id
corporis
esse:
Quod
sale
permulto
soleant
purgare
periti.
Id
mirum
est:
caelo
tantum
gaudere
sereno:
Sole
rubere
illas:
candorem
&
perdere:
&
ipsum
Custodire
ideo
mersas
pelago
altius:
atque
Se
radii
ualeant
usquam
contingere
Phoebi.
Flauescunt
tamen:
&
rugas
traxere
senecta: