55
CAP. II.
AQuila verò coelestis aut correcta hy¬
drargyri praecipitatio sic habet:
Primò capiantur stimmeos puluerati
salnitri optimè purgati
faecis vini vstae, cuiusque
vne. iij. omnia
simul liquefacta in chyticum vas infundan¬
tur, & cum refrixerint, perfecti operis
quasi subsidens rex vasto concutiatur mal¬
leo, tunc ima parte cohaerens ilicò dissilit
violenta conquassatione. Huius autem re¬
gis puluerati drachma in vitrum oris am¬
pli deijciatur, & aqua regali sexies irrige¬
tur, ac rursum assiccetur, tandem in eadem
aqua resoluatur, resolutusque in vrceum fi¬
glini operis, qui feruentem cinerem con¬
tineat, tumuletur. Atque aqua regalis hoc
modo fit: Puluerentur
Chalcanthi lib.ij.
salnitri
A iij