55
quod in tuo nomine apparet, aequi boni fa¬
cias, & inde meam erga te tuosque fidem & be¬
neuolentiam probes. Altiora enim quae nunc
paro & in hac commentatione, & in alijs si¬
milibus me breuiorem faciunt, quae propediem
Deo adiuuante sum editurus licet admodum
praecocia, quòd nimis maturè mihi inuito
partim quotidianis optimatum precibus, par¬
tim oblato indies à principibus viris ingenti
precio, partim à liuidis quibusdam auarisque
mysteriophylactis vi & morte intetata de
manibus excutiantur. Tu quaeso illum cando¬
rem, illamque fidem, quam in hoc Ingolstadi¬
ensium agro primùm in te esse perspexi,
constanter colas: tunc & me eum, quem ex¬
petis maximè, habebis perpetuò. DEV
Opt. Max. faxit, ut opera medicae artis in¬
stituta ad ęthernum sui nominis honorem,
& catholicae apostolicaeque Ecclesiae salutem
absoluere possim, neglecta importu¬
norum hominum obtrectatione
& maleuolentia. Amen.