133
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
AD PETRVM LIPOMANVM
HIERONYMI. F. VENETVM
P. GERONTICON
LIBER PRIMVS.
SVnt cordi Musae nobis: sunt Carmina curae;
Caetera: quae uacuam tenuissent
Gaudia Mentem:
Omnia nunc semota: Refert haec una voluptas
Quicquid dulce olim sensu percepimus omni,
His ergo hanc grati secretam ponimus Aram:
Hic Hederae & Lauri: nec non & amoena Vireta
Apricos inter colles: hic Myrtea Silua:
Et Veneri sacer est Lucus: nec grata Lyeo
Mitis abest pendet quae spissis Vua racemis.
In primis sternenda mihi est Auro Area multo:
Tum coeptae è solido surgent Adamante Columnae:
Que is alte supra impositum consistere tectum
A eternis densi uinctum compagibus aeris:
Instituam gemmis ornatum grandibus: atque
Iam quibus inter se nexis non ulla Vetustas
Offuerit: quanquam ualidis conatibus obstet.
Stabunt in medio Diuae: templumque tenebunt.
His ego dehinc coetu Vatum comitatus honesto
Dona feram: non quae Vulgo consueuimus illis