133
Atque ignem hunc uobis: quo feruens Ara renidet:
Et dabit: & longa lucentem aetate fouebit.
Vos rata iam nutu facietis cuncta benigno.
Haec precor: At tu etiam supplex in uota precesque
O Iuuenis: quem mox Superi ad maiora reseruant:
Insinua temet diuinis: omnia quando
Rite tibi sunt acta: Deus nanque omine certo
Annuit: & liquidis fulsere Altaria flammis.
AD LEONEM. X. PONT. MAX.
ASSCENSVS PRIMVS
AD DEVM.
IAM multa mecum conor: & uoluo diu
Promissa siqua parte persolui queant:
Quae sanctae quondam feceram Pater tibi:
Vbi occupatas detinebam paruulo
Aures libello forsitan ineptus tuas:
Arcana quanuis aederem illic Dedalae
Naturae: & Artis praepotentis Munera.
An non inepte facere sum uisus quidem?
Cum mira apud te illa fore tum confiderem
Vecors: Videri cui potest mirum Nihil:
Humanitatis cum supragressus modum
Humana pariter cuncta parui feceris
Statim: nec humilesimumue cogitaueris
Quicquam: supremae Sedis ut adisti gradus:
Diuumque inisti tantus in terris Vicem.