313
PRAEFATIO
medico, saepe collectis, ineptè commixtis, in¬
doctè confusis, imperitè coctis, nou rarò pu¬
trefactis, temporis uetustate consumptis, ne¬
gligentia & impuritate magna confectis. Il¬
la inquam Simplicia ad hunc modum cum
suis Dosibus magno labore, & (laus Deo)
industria in unum hortulum conseuimus: quae
olim cum alijs in manu uersantibus, in com¬
munem usum conferre cogitamus. Porrò cùm
diu animo uersarem libri huius Dedicatio¬
nem, patronus nemo dignior & melior hoc
tempore potuit existere, nobisque constitui,
quam tu, Comes Ludouice Generose &
optime. Tu enim literarum & artium libe¬
ralium studiosiss. es, tu ueram, puriss. & san¬
ctàm Euangelij doctrinam miro & arden¬
tissimo animo cum Generosissimus tua Domina
coniuge Susanna Comite à Mansfeld &c,
diligis, amplecteris, atque in tua uniuersa
dioecesi semina & radices huius Christianae
fidei altissimas ac salutiferas mittis & pro¬
pagas, conatu summo, & animo per uiros
ruditione, pietate, & uirtute claros: quorum
è nu¬