313
VVNCVPATORIA.
lidius. Oris amarore, orificij, uentriculi mor¬
su affectis, mediocri.
Validum ergo medicamentum est praescribendum,
si concurrant omnia indicia ualidioris medi¬
camenti, ut ellebru nigrum. Scammoneum, etc.
Imbecille praescribatur, si concurrant om¬
nes indicationes imbecillioris medicamenti.
ut, manna, tamarindi, etc. Mediocre praescri¬
batur, si concurrant omnes indicationes medica¬
menti mediocris, ut: senna, Rheubarbarum, etc.
Sequitur indicatio tertia, quae docet inqui¬
rere formam & consistentiam medicamenti.
Est autem medicamentorum forma triplex.
lia liquida, alia crassa, alia media. Liquidae
sunt potiones omnes, quibus utimur uacua¬
turi humores trahenti medicamento non re¬
luctantes: aut eos humores, qui non sunt à
Mezereo remoti. Crassa sunt Catapotia seu
pilulae, quibus tum utimur, quando humores pur¬
gamus, quimedicamanto ualdè reluctantur, aut
longè à Mezereo distant. Media dicuntur Boli
aut Buccellae, quibus uacuamus humores, qui me¬
dicamento nec prorsus obediunt, nec planè re¬
lu¬