313
PRAEFATIO
Pleuritis, et consimiles affectus, liquidam. Oede¬
ma, hydrops, mediam. Apoplexia, paralysis,
stupor, coma, & eius generis reliqui, crassam.
Siti inexpleblili & assiduis Vigilijs labo¬
rantibus, debetur liquida.
Fame magna, Ructuque acido uexatis, me¬
dia. Oris amarore, orificij, uentriculi mor¬
su affectis, liquida. Oris insipiditate, oris
uentriculi aggrauatione detentis, crassa. Atque
haec sunto Indicia, quibus medicamento¬
rum forma seu consistentia demonstratur.
Nunc ad quartam indicationem procedamus,
quae talis erat: utrum praescribendum sit me¬
dicamentum Phlegmagogum, Cholagogum,
aut Melanagogum. uel utrum duo aut tria ex
his simul praebenda. Haec nobis demonstrant,
quae sequuntur.
Aetas. Pueri pleni sunt pituita, his igitur
conuenit phlegmagogum. Adolescentes sangui¬
ne abundant. Iuuenes calidis. existentes Bi¬
le redundant. Aetatis consistentis & uiridis
senectutis homines multam gignunt Bilem.
Seniorum corpus totum est repletum pituita.
Viri