313
RVLANDINA. 5
detergenda sunt ulcera, datur ad lb.j.s. uel
lb. ij.
In alijs affectibus, in quibus diu retinen¬
di sunt, minorem quantitatem damus. De¬
coctionis enim tantum lb. s. aut. Ib. j.inijci¬
mus, idque fit in colica, nephritica, excremen¬
torum multitudine, inflaminatione uentris
inferioris, tumoribus, grauidis, difficulter
spirantibus, ac in recti intestini affectu. In
Enterocele minorem multò imperamus inie¬
ctionem. In alijs Hernijs nihil est periculi. Ne¬
que cum ius aliquòd aut brodium nutritio¬
nis gratia inijcimus. Similiter pueris cly¬
steres adhibemus in eadem uel minore quan¬
titate.
Inijciuntur clysteres duabus aut tribus
horis, uel longius a cibo sumpto, aut stoma¬
cho ieiuno imponuntur, non admodum ca¬
lidi.
Quibus abluimus & extergimus, illi su¬
pra dimidiam partem horae in corpore non
retineantur.
Qui dolores mitigant & tormina extra
unam horam detineantur.
Omnium diutissimè retinentur, qui gluti¬
nant, & qui in dysenteria inijciuntur.
Qui purgant plerunque sponte sua erum¬
punt. Nam si diutius, quàm parsit, in uentre
cunctantur, suppositorio proliciantur.
c v