313
PRACTICA
Confectio liberantis.
Dosin recipit communem confectionum.
nempe drach. ij. pro sumentis habitu atque
affectu.
Confectio Alkermes, seu ex granis
tinctorijs, Mes.
Dosin habet uariam, pro diuersa inten¬
tione & uaria praeparatione. Nam si ex lapi¬
de Lazuli assato paratur, ad uirium corrobo¬
rationem à drach.s. ad drach.j. dabitur. Si
uero ex eodem lapide totum abluto & non
assato à scrup. s. ad scrup.j. Ad uirium etiam
corroborationem, cum nulla est fluxus uen¬
tris suspicio, cùm uentrem mouere uolumus,
& à corde arcere atrabilarios fumos, & in af¬
fectibus melanch. damus à drach.j. ad drac.
ij. cum syrupo uiolato, uel buglossae aut ca¬
pillus Veneris, & eorum aquis. atque hoc
tiam in statu morborum, cùm medicamen¬
ta laxantia dare formidamus: tunc potius
cum syr.uiol. vnc.j.uel vnc. ij. datur, quam
cum alio quolibet. Laxat enim & refrigerat.
Ad eius igitur actionem iuuandi, optimum est.
clysterem inijcere. Nam ea compositio as¬
sumpta in ea quantitate uentrem mouet.
Confectio cordialis.
Dosin habet communem, utpote quan¬
titatem Auellanae.
Con¬