313
PRACTICA
& uesperi. Praestat ut pondere vnc.j.aut plu¬
rium, lambendo sumantur. Detinentur in
ore, donec sua sponte liquescant, atque pau¬
latim descendant, & per asperam arteriam
ad pulmonem atque thoracem perueniant.
Si eclegma ex diuersis parandum sit, quae non
ex aequo conueniant, tunc non aequali por¬
tione permiscentur: sed illius semper maio¬
rem quantitatem accipimus, quod scopo ma¬
gis fuerit accommodatum.
Electuaria.
Dantur singulis diebus diluculo tribus
aut quatuor horis ante prandium, & uespe¬
ri totidem horis à coena elapsis.
Sumenda una uice est, magna ex parte
drachij .s. aut drachrij. Et dantur una uice
orbiculi duo, aut tres, plus minumsue, pro
morbi & corporis ratione atque diuersitate.
Morsulus quoque dimidius, aut summum
unus, nisi admodum exiguus fuerit, sufficiet
pro una uice. Dissoluantur in iure aliquo,
aut aquis destillatis, aut decoctionibus, aut
uino. Nam uinum uires auget. Aliquando
etiam solida comeduntur, utque liquida de¬
uorantur citra dissolutionem. Electuaria
itaque solida communiter dari possunt à dra.
iij. ad drach.v.aut vnc.j. plus & minus habi¬
ta ratione ualentium medicamentorum, aut
imbecillium, & affectus ipsius ac corporis ha¬
bitus.
Electua¬