313
RVLANDINA. 19
aur.j. Aliquibus à drach.j.ad drach.iij.
Myrobalani emblici conditi.
Datur una mane singulis aliquot diebus,
ad sistendam aluum.
Myrobalani cepuli conditi.
Vna similiter dari potest mane diebus
liquot singulis.
N
Narcotica, seu stupefacientia.
Non utendum est uehementioribus Nar¬
coticis, nisi maxima necessitas iubeat, neque
continuis diebus, sed ex interuallis sunt dan¬
da. Horum dosis est à scrup. ij. usque ad drac.
j. cum syr.ros.
Consultius est, autem uti primò ijs, quae
extrinsecus admoueantur, eaque tempori¬
bus illiniantur, quam quae intra corpus su¬
mantur. Cauendum inprimis, ne unquam
membris principalibus, cerebro, cordi, ieco¬
ri adhibeantur: neque pueris, senioribus. gra¬
uidis, ac alijs imbecillioribus applicentur.
Respice ad antidota dolorem sedantia.
Nasalia, errhina.
Liquida naribus illinuntur aut inijciun¬
tur: interdum oleis & speciebus aromaticis
calidis admiscentur.
Quae