177
ILLVSTRISSIMO
PRINCIPI FRIDERICO, PA¬
LATINO COMITI, SACRI
Rom. Imperij Archidapifero, Duci
Bauariae Principi Electori.
&c. Salus.
In hoc ferreo, postremoque
seculo, non nisi feces artium
superesse videmus, etsi
nonnulli putet eas maxi¬
vigere propter sermo¬
num ornatum, quo palliatae sunt, vt ali¬
quid esse praeclari hominibus appareant.
Verùm si eas conferamus ad illas, quae pri¬
mis omnium temporibus tractatae sunt, vix
vmbrae dici merebuntur. Piis ac illis He¬
braeis tantùm, qui Spiritu Dei fuerunt illu¬
minati sincerae puraeque reuelatae, ad Aegy¬
ptios, eosque solùm, qui probi fuerunt perue¬
nientes, aureo saeculo floruerunt. Medio
quidem ab archisophistis, quos aetas haec pe¬
perit contaminatae, conspurcataeque mendis ex¬
titerunt, indiesque magis vsque dum extremis his
)( 2