177
EPISTOLA
gos supprimeret, eorum loco Sophistas ex
inferis adducens, qui persuaderent homi¬
nibus, Magos forè suos, & ita morti millé¬
que supplicus traderentur: ea via credens
miseris mortalibus thesaurum summum,
nempe Veritatis cognitionem de manibus
eripere. Verùm Leo potens de tribu Iuda
vicit, vt suos de manibus eriperet Calum¬
niatoris atque filiorum eius, qui non alia via,
quàm per calumnias Veritatis filios op¬
primere conantur in omnibus professioni¬
bus, vt iam Theophrastum Paracelsum no¬
strum, quem non aliis armis oppugnare pos¬
sunt eius aduersarij, quam quod falsò fin¬
gant ipsum fuisse Necromaticum. Si Ma¬
gum fore dicant, fatebimur. Nonne Ma¬
gi Deo fuerunt accepti, qui filium eius ex
Oriente venientes in Bethleem adorarunt
muneribusque honorarunt? Quis ergo Ma¬
giam alius, quàm Diabolus & sui vitupe¬
rant, eam falsissimo Necromatiam appel¬
lantes? Id Paracelso nostro summae pieta¬
tis viro,