177
DE SPIRIT. PLANET. 25.
De coitu philosophico viri cum sua
muliere. Cap. IIII.
Mox atque videris mulierem nigrum
concipere colorem, certò scias illam
concepisse, praegnantemque factam esse:
cùmque viri semen foeminae semen ample¬
ctitur, signum primum hoc est, & clauis to¬
tius operis huius & artis. Continuum igi¬
tur seruato calorem naturalem, & appare¬
bit nigredo haec, disparebitque per consum¬
ptionem, prout vermis vnus alium edit, ac
tam diu consumit, donec amplius nullus sit
reliquus.
De colore nigro. Cap. V.
Apparente manifestaque nigredine, scien¬
dum est, mulierem impraegnatam esse.
Verùm quando cauda pauonis incoeperit
apparere, hoc est, multi ac varij colores in
vitro videbuntur, indicium est Mercurium
philosophorum in Mercurium agere vul¬
garem, & suas alas extendere tamdiu, donec
cum vicerit. Cùm igitur siccum agit in hu¬
midum, apparent illi colores.
De germine in vitro apparente. Cap. VI.
CVM varios illos colores videris, est
quòd sis constans in opere, continuan¬
b 5