177
30 THEOPHR. PARAC.
tur. Quapropter in Scriptura sacra funda¬
mentum habere suum artes eiusmodi neces¬
sum est, ac in doctrina Christi, quae fixissi¬
mum est fundamentum, & lapis angularis,
super quem tria principalia puncta Philo¬
sophiae huius ponenda sunt. Primum est
oratio, cui conuenit Scripturae sacrae ver¬
bum hoc: Petite, quaerite, pulsate, &c. per
quae nos Deum quaerimus, & promissionum
eius certi reddimur. Cùm id puro corde fe¬
cerimus, dabitur nobis, & inueniemus quod
quaerimus: item aperietur, & manifestabi¬
tur omne, quod aliàs occultum fuit, & est.
Secundum est in ea fide situm, quae montes
in mare transplantare potest: huic enim pos¬
sibilia sunt, prout Christus loquitur. Ter¬
tium punctum est in imaginatione funda¬
tum, quae postquam in cordibus nostris ac¬
censa est, cum fide praedicta facilè concorda¬
re potest. Reiiciendae sunt igitur omnes ce¬
cemoniae, coniurationes, consecrationes, &
vana similia fundamenta, lapisque verus
angularis toto corde nobis venit ample¬
ctendus, hoc est, omne, quod ex Scriptura sa¬
cra, luce naturae, fontenque veritatis oritur,
ac profluit. Scribemus itaque simplicissi¬
mis verbis ac breuissimis occultissima, quę
non intellexerunt Cornelius Agrippa, ne¬
que Petrus de Abano, Tritemiusque minùs,
aut scripserunt. Nec est, quòd ob hanc
meam