177
DE OCCVL. PHILOS. 41
dium esse decet, quo pellatur, vt etiam intro¬
ductus est.
Huiuscemodi miseri per incantationes
facti homines, ab ignaris destituti Medicis
fuerunt hactenus, quòd haec eos latuerunt:
quae si fortè dicta sunt eis ab aliis, responde¬
runt, contra Deum fore ac nomen eius in
vanum assumi: hoc minimè verum est me fe¬
cisse. Quòd si his in hominis perditionem
aut praeiudicium vterer, blasphemarem in
Deum: aut si spiritum aliquem, hominem,
herbam, radicem, lapidem, &c: per nomen
eius coniurarem, dici meritò posset, me no¬
men eius in vanum assumere, nec non Deum
offendere, non prius tamen.
Dicant ad haec etiam quicquid volent
ipsi Theologi, Sophistaeque, res ex veritate
non aliter comperietur, quàm dico, etsi ve¬
hementer in his mihi contrarij sint: me vo¬
cent Incantatorem nigromanticum, & prę¬
cepti Dei contemptorem, quas calumnias
minimè curo. Nam certò constabit, postmo¬
dum eos non secus excipere me, quàm Iudaei
& Pharisei Christum carpserunt, quòd aegrum
in sabatho sanasset. Dicebant etiam isti, Chri¬
stum fregisse Dei sabathum atque manda¬
tum. Itidem cum Dauide egerunt, quum fa¬
me pressus, & exercitus eius, panes propo¬
sitionis vnà cum suis ederet. Verùm contra
calumniatores: quî aut quid fiet, quòd pla¬
c 5