177
DE OCCVL. PHILOS. 43
que delectat ac tentat. Simile quid in sangui¬
ne (aliàs) mente, sic per accensionem exalta¬
tur, talémque generat ignem, qui non facilè
potest extingui, quod plerunque videtur in
venereo famulatu.
Artistis etiam omnibus in somniis artes
& scientiae mirabiles patefactę sunt, qui sem¬
per fuerunt in ardenti quodam ad eas artes
affectu. Istorum imaginatio miranda pluri¬
mùm assecuta est, & vniuscuiusque Philoso¬
phi Euestrum ad se traxit inter dormidenum
quod eos tum suas docuit artes: hoc ipsum
adhuc saepiùs accidit, sed maxima pars in
obliuionem abit. Nonnulli manè surgen¬
gentes aiunt: hac nocte mirabile somnium
apparuit, vtpote, Mercurius, aut hic vel ille
philosophus corporaliter mihi visus est in
somnio, qui me hanc aut illam docuit artem,
sed memoriae postmodum excidit, vt non re¬
corder amplius. Cui simile quid acciderit,
expergefactus exire cubiculum non debet,
cum nemine loqui, sed manere solus atque
ieiunus, donec reminiscatur eius, quod ob¬
litus fuerat. Haec de naturalibus somniis
& nocturnis visionibus inter dormiendum
apparentibus dicta sunt, quae contingunt
indies. Verûm in eiusmodi visionum con¬
clusionem vnum adhuc declarandum est,
videlicet omnium eiusmodi somniorum,
quae spiritus nostros exhilarant, aut ag¬