177
DE OCCVL. PHILOS. 47.
de habuerunt Prophetae suam sapientiam
(alias) scientiam, & vnde sibi Dei mysteria
patefacta sunt, quam per istiusmodi spirituales
& supernaturales visiones in somniis? Ne¬
cessarium est igitur, primò verum istarum in¬
uestigare fundamentum, istudque super ve¬
rum ponere lapidem, qui Dei verbum existit,
& promissiones eius, oraréque Deum assi¬
duè, quo siet, vt nobis omnia seruare pręsto
sit futurus, quę per verbum suum promisit.
Est & aliud, ad Euestra pertinens, quod
adducamus eorum, qui mortui sunt, & no¬
bis in somniis apparent spiritualiter, etiam
si decesserint à quinquaginta vel centum an¬
nis: hoc summè considerandum venit: mul¬
ta siquidem ea de re tractanda forent, quae
propter nimiam prolixitatem, quam euita¬
re conamur, relinquemus, suo loco reseruan¬
tes. Hoc tamen declarabimus, videlicet, vbi
contigerit Euestrum apparere, summé ne¬
cessarium est notare cum diligentia, quid
nobis indicet, nobiscum loquatur, aut spi¬
ritualiter negotietur, idque non semper, vt
fabulas. existimare. Nam si possibile foret,
hominem inter dormiendum eam retinere
posse rationem, quam vigilans habet, vt
eiusmodi Euestrum interrogaret, veritatem
ab eo scire posset ad omnes suas petitiones
de quibusuis: de hoc loqui latius minimè
conuenit.