177
Refutatio per
concessionem.
Signa, quibus
thesauros
licubi esse con¬
ticitur.
60 THEOPHR. PARAC.
similes promouisse viros: item quòd eo¬
rum nonnulli gestârint herbas, radices, la¬
pides, &c. propter quae superari non potue¬
rint, nec vulnerari. Haec omnia dico solùm
consortes extitisse res cum imaginatione,
quae generalis & superior dominatrix fuit
super alia quaeque. Quanquam admitto si¬
milia multa fore, quę praeseruant in summa
necessitate contra quosuis inimicos, & eo¬
rum arma, sic vt ea gestans vulnerari non pos¬
sit, quorum ego nullam hoc loco mentio¬
nem facio, sed aliò reseruo: nihilominus fi¬
des est rerum istarum omnium exaltatio,
confirmatioque. Nam absque fide, cuncta
haec & similia vana sunt, & virium expertia.
De thesauris & occultis sub terra
diuitijs. Cap. VII.
De thesauris in & sub terra latentibus
est, quòd etiam aliquid adferamus in
medium, qua ratione cognoscuntur
& acquiruntur, tum quid penes eos quan¬
doque mali, mirandique solet accidere.
Primò de signis, quibus notificantur,
gendum erit, vt certo constet, non solum ex
opinione. Notandum venit vbi locorum
phantalmata multa apparent, audiuntur, &
quandoque rumores fiunt immoderati, cum¬
que noctu prętereuntes terror arripit atque
timor