177
Daemonis
coniura¬
tio.
DE OCCVL. PHILOS. 73
tamen cum eo loqui voluerit quis, dicat:
Praecipio tibi Spiritus immunde per ver¬
bum, potestatem & vires, quibus ab ipso¬
met Christo, & postmodum à suis Aposto¬
lis eiectus fuisti, vt exeas ab hoc homine,
&c. Aliter non est adiurandus, nec ista ver¬
ba sunt pro coniuratione habenda, sed pro
quadam responsione, per quam solam non
eiicitur, sed primum hoc erit agendum, sci¬
licet orandum & ieiunandum. Loquitur
nim Christus, Genus hoc solùm reiiciendum
per orationem & ieiunium in fide. Quapro¬
pter apprimè necessarium est eiusmodi ho¬
mines obsessos ad orandum inducere, coge¬
réque, licet hoc difficulter admodum fiat,
quòd eorum linguam Diabolus regat, qui
non sinit eos per seipsos orare. Quare coram
illis pręorandum est, & si nolint orare pòst,
& cum orantibus, crudiùs cum illis agen¬
dum erit, alio medio, videlicet, vt manus
atque pedes obsessorum strictissimè ligen¬
tur. Postmodum alter homo sexus mascu¬
lei super eos iacere debet in transuersum, &
iratum se contra illos demonstrare pluri¬
mùm, & seuerè cogere ad orationem, sed eis
praeorare debet, exhortarique, vt post ipsum
idem orent quod ipse. Hac via similes ho¬
mines ad orandum induci possunt, quod
alia ratione fieri nequit: qua in re continuan¬
dum erit, & per assiduitatem exibit ab eis
e 5