177
Securitas ex
coniecturis
vana.
86 THEOPHR. PARAC.
fuerit, parum, aut multum, tota vel media
quantitas, in Sambuco vel quercu sepelia¬
tur, & clauo figatur ad Orientem. Quo facto
maiore labore non est opus: nam hoc ipsum
aliud, quod residuum est, extrahet à corpore,
sanatioque sequetur absque alio remedio.
Aliter nisi collocetur suo loco, prout suprà
quod extractum est, quantùmcumque fue¬
rit, semper in damnum redit, vt non minua¬
tur eiusmodi iaculata materia.
Qua ratione tamen praecandum sit, vt ex¬
trahi queat corpus hominis absque labore,
doloreque, praeter apertionem, combustio¬
nem vel incisionem, optimè notandum ve¬
nit, id per Magnetes fiere debere, qui fascina¬
tionum omnes materias ad se trahunt, vti
sunt folia quercus, chelidonia, azoth, pulue¬
risata coralla: quae si quodlibet per se lige¬
tur super centrum, in vigintiquatuor horis,
quamcumque materiam in corpus eo modo
saculatum extrahit, vt penes id reperiatur.
Vnicum adhuc est, quod adferam, vtpo¬
te quod communi quodam eloquio dici
consuetum est. Inimicus huic aut illi sagae
vel fascinatori sum, quapropter nihil mali
mihi potest inferre: quod firmiter etiam cre¬
ditur ab hominibus, videlicet istiusmodi
perfidas personas, eis à quibus habentur in
odio, nocere minimè posse, at illis tantùm
qui benefaciunt, amant, &c. quod falsum est.
Nam