177
88 THEOPHR. PARAC.
bunt operationes, ac si diabolicis coniura¬
nibus ad eas perficiendas opus foret. Lo¬
quentur isti: quinam esset possibile, metalla
characteribus, literis & verbis insignita, vi¬
res tantas habere posse, nisi per fascinum &
auxilium Diaboli praeparata? His ita respon¬
sum esse volumus: Audio vos illis fidem
adhibere, crederéque vires habere, si Diabo¬
li praeparentur auxilio, nec non operari quid
posse. Non potestis etiam credere totius na¬
turae Creatorem Deum, in coelo tantam ha¬
bere potestatem, vt eiusmodi vires & opera¬
tiones metallis, herbis, radicibus, lapidibus
ac aliis similibus rebus tribuere valeat? ac
si Diabolus potentior, & sapientior ex hoc
vestro fidei iudicio foret, quàm vnicus &
omnipotens Dominus Deus, qui sua mise¬
ricordia, metalla, nec non lapides, herbas, ra¬
dices, & omnia quaecunque in & super terram,
in aquis, & in aëre viuunt ac natant, propter
genus humanum, & eius vtilitatem creauit
atque graduauit. Certum est etiam, experien¬
tia comprobatum ac euidens, mutationes
temporum, vires, operationesque maximas ha¬
bere, praesertim si metalla quaedam, suis deter¬
minatis temporibus, fabricentur, vti mani¬
festum est multis, & nobis experientia no¬
tissimum diuersimodè. Nemo pariter do¬
cere potest, metalla fore mortua vel vita ca¬
rere, cùm ipsorum olea, salia, sulphura, nec non
essen¬