177
102 THEOPHR. PARAC.
dito simul, nam plumbum auro momenta¬
neè permiscetur: massam hanc serua. Postmo¬
dum Luna in signo Leonis duodecimo gra¬
du existente, materiam Solis & Saturni li¬
quefac iterum, & instar metalli campana¬
rum apparebit, cui veneris drachmas tres
adiicies: at non diu permittes in liquatione,
sed mox effundas & serua. Tandem Luna
duodecimum Scorpionis gradum attingen¬
re, materia liquefiat iterum, & liquidae huic
drachmam vnam louis iniice, ac mox effun¬
de, sed in formam latam, quia malleum non
admittit ampliùs, neque forcipes: tum ser¬
ua, donec Sol Arietis signum ingressus fue¬
rit, quod plerùnque fit quotannis decima
die Martij: caracteres & signa cum verbis
trinque, prout in figura depicta videntur,
insculpes hora Solis incipiendo, ac ante fi¬
nem eius absoluendo. Non est obseruandus
aliquis dios, hoc solum, vt Sol in Ariete sit,
prout suprà dictum fuit. Nummus ad hunc
modum praeparatus seruari potest Et quum
Paralysis quempiam arripuerit, perquira¬
tur praecis è tempus, dies & hora paroxismi,
vt eadem hora diei illius signum ad patien¬
tis collum suspendi queat. Mysterium hoc
maximum est: interim tamen aurum pota¬
bile nostrae descriptionis patienti
fuerit administran¬
dum.
Contra