177
110 THEOPHR. PARAC.
aut viginti, cùm sanguinem eius habueris.
Prodest etiam ad alios dolores vti den¬
tium, & quorumuis damnorum, sanguino¬
lentum lignum hoc in vnguentum trusum,
& in eo relictum. Item si clauo pes equi per
ferrarium fabrum laesus fuerit, ligno sangui¬
ne tincto, & in capsulam truso vel in vn¬
guentum, ibidemque relicto, curabitur.
Haec sunt admiranda Dei dona hominum
in vsum & sanitatem concessa.
Armorum vnguentum. Cap. VIII.
Potest etiam vnguentum fieri, quo qui¬
dem arma (quibus illinita vulnera
fuerunt, inuncta si fuerint, curantur
absque dolore dicta vulnera. Hoc fit, vt
prius excepto solo, quòd mellis vnciam
nam & pinguedinis bouis z. j. superaddan¬
tur. Verùm, quòd arma semper haberi non
bene possint, lignum, vt suprà melius est.
Contra podagram. Cap. IX.
Recipe Mummiae,
Masticis,
Myrrhae rubeae
Olibani,
Ammoniaci,
Oppopanacis,
Bdel¬