177
image39
DE COELESTI. MED. 173
Primum exemplum sic pronunciato,
caetera consequenter, vt
istud.
Transmutaturus in Solem Lunam, inci¬
pe quum Luna fuerit in sexto gradu Can¬
crorum hora Lunę, sic de reliquis. Haud fru¬
straneae sunt obseruationes temporum in
transmutationibus. Omnia siquidem, quae
fiunt in hoc mundo, negotia, foelicissimè
iuxta cursus coelestes ac Planetarum inchoan¬
tur & perficiuntur. Cùm nos mortales om¬
nes, secundùm operationes firmamenti, per
omnipotentem creatorem Deum ordinati,
regamur: sanitatem & infirmitatem, ac ite¬
rum sanitatem acquiramus. Pariter & in
medicina sunt operationes istae notandae,
nec non obseruandae, quòd simplicia saepè
suas operationes iuxta sua tem¬
pora habeant.
Finis Medicinae coelestis Philippi Theo¬
phrasti Paracelsi.
k 3