53
2
EDICTVM LEONIS.X.PON¬
TIFICIS MAXIMI.
LEO. PP. X.
VNiuersis: ad quos hae
n rae literae peruenerint:
Salutem: & apostolicam
benedictionem. Cum iam¬
pridem: sicut accepimus:
Dilectus filius loannes
Augustinus Pantheus
Venetus multis lucubrationibus: & uigiliis opu¬
sculum de transmutationibus metallicis com¬
posuerit: illudque ad communem usum edere sta¬
tuerit: Nos qui uiros doctos in bonarum litera¬
rum studiis: quantum cum Deo possumus: fo¬
uemus: ne is ex tot luis laboribus damnum ali¬
quod incurrat propter impressorum aemulatio
nem: qui alienae industriae insidiantur. Verum
si qui fructus ex eo percipi poterunt: ii ad eum
perueniant efficere uolentes: Mandamus: & praeci¬
pimus omnibus: & singulis sub excomunicationis
latae sententiae: iis autem qui in nostris: & Sanctae
Romanae ecclesiae Ciuitatibus; & locis degerint: quique
A ii