245
EPISTOILA.
istud[sic] tuum in iuuanda patria institutum
accommodatum esse iudicaui. Nam cum
patriam charissimam, ciuilibus istis ac
diuturnis bellis vexari, cruentari, lace¬
rari videres, prudentissimum consilium
inisti, remedium tot malis ex reconcilia¬
tione partium & ciuium concordia quae¬
rere: tantáque tua erga patriam chari¬
tas extitit, vt ipsius salutem tuae antepo¬
neres, eique pacificis tuis consiliis quam¬
primum subueniendum putares O bea¬
tam tali Principe Galliam! O foelicem
fortunatámque tali filio Patriam! cu¬
ius mortiferis vulneribus, ac propè iam
desperatae saluti, tam praesens ac tam op¬
portunum remedium obtulisti. O ingra¬
tos ciues! ne dicam impios, si qui erunt
(quod Deus prohibeat) qui tantum ac tam
singulare beneficium sibi diuinitus oblatum
repudient. Commemorantur summi Grae¬
ciae Duces ac Principes Chirurgiae periti:
A iij