245
EPISTOLA.
dates, Attalus, luba, Ptolomaeus. Item
Augustus, Tiberius, Adrianus, Au¬
relius, lustinus: quod non modò summa
Medicinae peritiam assecuti sunt, verum
etiam medicamenta quaedam ipsi suo stu¬
dio excogitarunt. Quanto illustrior tua
laus futura est qui non paucis homini¬
bus, sed vniuersae patriae praesentissimum
pacis medicamentum obtulisti. Itaque
nunc cùm vniuersis meis ciuibus de tam
benefico Principe gratulor, quem verè,
Patriae parentem, salutare atque appel¬
lare possumus: tum verò imprimis mihi
ipsi gaudeo, quod Moecenatem heroica
ista virtute & magnitudine animi prae¬
ditum sim adeptus. Mihi quidem certum
ac deliberatum est, ita fidelem & prom¬
ptam Celsitudinituae operam in meo fun¬
gendo munere nauare, vt neque te huius
in me complectendo consilij, neque me tanti
erga C. T. studij atque obsequij vnquam
A iiij