245
Quod quatit (heu furiale malum) tot fortia bello
Corpora, tot tetro raptim vlcere pascitur artus:
Crescente vt culpa, crescat quoque numinis ira.
Verùm qui vindex, nomen munusque parentis
Idem habet, atque hominum casus moderatur
acerbos.
Mutua nam postquam iurasse in funera Celtas,
Acriùs & rigidos funesta vtrinque parare
Arma videt, ferrumque atrox glandesque micantes
Igne venenato, per mutua viscera tortas,
Attamen humanae, facilisque, bonusque, misertus
Sortis, opem pressis tandem mortalibus affert,
Aptaque depromit reseratis pharmaca thecis,
Non audita aut visa priùs: quae tradidit vni
Quercetane tibi, vt morbosque luesque leuares,
Quas ferro flammisque, parens foecuda malorum,
Orbe parit toto duri saeuitia Martis.
Sic, tibi glandifera à quercu, certo omine nomen
Nascenti vt cessit, diris quoque glandibus istis,
Sulphureo tinxit quas Tartarus ipse veneno,
Sydere felici cessit tibi munus vt obstes,
Atque alias hinc mille lues, passim vlcere saeuo
Grassantes, tu mille modis, tu mille medelis,
Alter [GR]ἀλεξίκακος[/GR] tollas, alterve Machaon.
Cl. Tex. M.