245
8 IOSEPHI QVERCET.
simplex praecipitatus vulgò pręparatus,
quàm Aegyptiacum illud praesertim quod
Arsenicum & Sublimatum ingrediun¬
tur, & similia. quorum vsum commu¬
nem & peruulgatum vix est vt compro¬
bare possim, propter ingentes dolores,
quibus ij qui curantur, affici solent: quo¬
rum summam ac praecipuam haberi ra¬
tionem oportet. Quod incommodum
tamen per veram & idoneam praepara¬
tionem Spagyricam vitari potest: ma¬
gno cum aegrotorum solatio & alleua¬
mento. Hactenus de primis remediis
quae ad primam indicationem propo¬
nuntur: hoc est, ad partium dilacerata¬
rum & contusarum substitutionem: qua
in re prudentem & consideratum Me¬
dicum esse oportet in variandis: reme¬
diis, & ad varias affectiones & casus re¬
pentinos accommodandis, vt vniuerso
morbo prouideri possit: quemadmodum
Galenus quoque docuit. Secunda re¬
media, quae ad generaliorem indicatio¬
nem vsui sunt, pertinent ad disiunctas
partes inuicem consolidandas: quod fit
potissimum opera Balsami radicalis &
naturalis, qui in quaque parte conti¬
netur,