245
10 IOSEPHI QVERCET.
rum opinionem, & ratione & experien¬
tia demonstrare, morbum hunc vene¬
nositate & vredine plerunque implica¬
tum esse: quae duo vulneribus immixta
alias à nobis curandi indicationes postu¬
lant. Nec tamen haec à nobis dicun¬
tur, vt pertinaciùs eorum sententiam
tueamur, qui statuerunt venenositatem
ex puluere euenire: partim propter eius
essentiam, partim propter ipsius trans¬
mutationem: quae fuit opinio Iohannis
de Vigo, alioquin doctissimi & praestan¬
tissimi Chirurgi: renouata nuper à quo¬
dam Alphonso Ferrio, Medico Italo, cu¬
ius disputatio eruditissimè refutata est à
Botallo Medico Regio, & in re chirur¬
gica excellentissimo. Nam illius pulue¬
ris compositio perspicuè declarat, essen¬
tiam eius venenatam esse non posse: quip¬
pe quae constet ex sulphure, salepetrae, &
carbonibus, quae simplicia omnino ve¬
neni expertia sunt, atque adeo salutaria,
summam vim in maximis depellendis
morbis habentia: atque in his sulphur,
quo tamen Alphonsi disputatio praeci¬
puè nitebatur, quod constat accommo¬
datissimum esse ad affectiones pulmo¬
nicas: