245
16 IOSEPHI QVERCET.
nemo negauerit. Neque enim cui quam
dubium est, quin plumbum (quanuis
corpore suo graue inter caetera metalla
& terreum sit) tamen & rarum & spon¬
giosum sit, quemodmodum Philosophi
omnes fatentur: quippe quòd constet
ex sulphure impuro & combustibili:
magnaque crassi mercurij copia impuri
& faeculentisquae tantae in fundendo fa¬
cilitatis & raritatis & molliciei caussa
est) ac propterea facillimè quouis liquo¬
re imbuatur. Quod si etiam ipsi ferro
multò densiori, solidiori, minúsque po¬
roso (quippe in quo minima mercurij
copia sit) tribuitur, vt etiam venenatam
aliquam qualitatem recipiat, dubium
nemini esse debet, quin plumbum pro¬
pter caussas superiùs expositas, multò fa¬
ciliùs venenatam illam qualitatem admit¬
tat, cuius quidem rei varia apud authores
testimonia reperiuntur. Nam quis ne¬
scit veteres persaepe mentionem facere
telorum venenis imbutorum, quae ve¬
nena Graeci [GR]δηλητήρια[/GR] nominabant? vt
pud Vergilium Aeneid. 9.
"Vngere tela manu ferrúmque armare ve¬
neno."
Et