245
SCLOPETARIVS. 25
stratum esse globulos eo veneno infici¬
posse, quod momento temporis trans¬
missum vim suam exerat, pręsertim si in
corpore permaneat: quemadmodum
crebrò accidere videmus: venenumque
illud tam exiguò igne, vt vix illud calefa¬
ciat, tolli extinguíque non posse. Ex qui¬
bus ita disputatis concludi potest, plagas
sclopetarias posse cùm veneno complica¬
tas esse, non propter puluèrem, quem ve¬
neni experrem esse demonstrauimus: sed
propter globulum veneno delibutum, vt
frequentissimè accidere videmus. Quam
ad rem bonum & prudentem Medicum
attentum esse oportet, neque temerè perti¬
nacem esse: nam vt quotidie istud non ac¬
cidat, interdum tamen fieri posse constat,
neque id tam facilè fortasse in praelio ali¬
quo iustb, in quo vel per ignorantiam, vel
per veneni parti inopiam id praetermit
titur, quàm in vrbium propugnatione,
aut ex meditato consilio, dùm quis male
animatus ex insidiis aliquem adoritur:
quibus incommodis hoc infoelicissimo sae¬
cijloPrincipes ac Proceres magis obno¬
xij sunt, quàm milites gregarij. Neque ve¬
hoc loco commemorabimus indicia ex