245
28 IOSEPHI QVERCET.
impressionem in parte laesa efficere va¬
leat. Quantùm ad arma, mihi non dubium
est, quin impetum illius retundant, mul¬
magis quàm thorax ex bubali corio,
aliáve vestium genera, quae ictu etiam
cum interula inflammantur, vt saepenu¬
merò ipsi vidimus: neque verò tum du¬
bitandum est, quin aër inflammatus se¬
quens impellénsque globulum à quo
ctus infertur, imprimi possit etiam in par¬
te oblaesa. Verùm quid tum dicent, cùm
ex bombardula cominus corpori inten¬
ita, ictus in apertum ac nudatum homi¬
nis membrum impactus est? Num omnes
milites chirothęcis, aut cassidibus vtun¬
tur? annon admoueri solet interdum
bombardula gutturi, aut manui, aut ori
apertò ac nudato? Qui solent in acie &
praeliis versari, multo hac de re certiùs
mihi testimonium reddere poterunt,
quàm ij qui in vmbraculis & extra teli
iactum (vt dici solet) disputant. Certè
bi id accidit & in partem nudam vulnus
comminus impositum fuit; negari non po¬
test, quin istiusmodi plagae possint adu¬
stione & vredine complicari. Quod cùm
ita sit, magno errore ducuntur, qui eas
putant