245
Meth. 4.
cap. 6.
38 IOSEPHI QVERCET.
modum Galen. 4. Method. cap. 5. praeci¬
pit, docens curationem vlceris (quod¬
cum altera quadam affectione coniun¬
ctum est, cuius curatio debeat antecede¬
re) non esse tanquam solius vlceris: sed
priùs illam affectionem curandam esse,
ac tum demum ad vlceris curationem
deueniendum.
De Iudicio.
Porrò his de rebus certiùs statui
iudicium poterit, quò diligentiùs
Galeni sententia in ipsius Methodo in¬
culcata considerabitur: morbos videli¬
cet tribus de caussis graues esse. Pri¬
mùm, propter partis affectae praestan¬
tiam: deinde propter mali magnitudi¬
nem & vehementiam: postremò pro¬
pter ipsius malignitatem. Itaque si prae¬
cordia, si cerebrum, in potissima sui par¬
tis substantia vulneratum sit, mortiferas
esse plagas iudicabimus: sic pulmones,
diaphragma, ventriculus, lien, renes si
laedantur (nam hae quoque sunt ratio¬
ne officij principales partes) vt pluri¬
mùm sunt lethales: eodemque in numerò
sunt vulnera in intestinis accepta, prae¬
sertim