245
46 IOSEPHI QVERCET.
quotidie atque adeò quibusuis horis ci¬
bum capiant, nonnulli vini potu ne in
morbis quidem sine summo vitae discri¬
mine carere possint, certè si strictam &
austeram victus rationem praescribamus,
continuò illud eueniet, quod Hippo¬
crates supradicto loco concludit, vbi de
iis scribens qui ter aut quater in die ci¬
bum capiunt, ait, si prandio abstineant,
debiles fore: ex contrario verò, eos
qui tenui victù contenti esse solent, si¬
largiùs ederint, aut biberint, aut aliis ho¬
ris quàm quibus consueuerunt, infirmos
ac debiles futuros. Itaque secundum
illius summi viri authoritatem, danda
rit opera, vt ex vsitata & consueta victus
ratione, qua sanus vtebatur, eam, qua ae¬
groto vtendum est, aestimemus. Nam il¬
lud tenendum est, Naturam rebus vsita¬
tis, consuetis & familiaribus delectari:
easque certiores, salubriores & condu¬
cibiliores esse, (quanuis aliquantisper
studio & intentioni nostrae aduersen¬
tur) quàm quae nouae & praeter consue¬
tudinem excogitantur, ad aegroti qui¬
dem salutem, sed cum subita & magna
mutatione, naturae maximè aduersaria.
Atque