245
52 TOSEMHIT QERCET.
dissimilia sunt, propter tam multas di¬
uersasque mutationes, quę quotidie eue¬
niunt, vt Hippocrates docuit in libr. De
aëre, locis, & aquis, qualitatem aëris im¬
mutant) Idoneus aër & ad institurum no¬
strum accommodatus quoad eius fieri
poterit, deligendus erit, vbi vulneratus
moretur. Sed quoniam vix ac ne vix qui¬
dem potest id commodè fieri, quòd ple¬
runque vulnerati, doloris acerbitate op¬
pressi migrationem; & succussum ferre
non possunt, ac saepe iis ipsis in locis ma¬
nere, in quibus vulnerati sunt, aut in
proximas sevrbes conferre coguntur: verun¬
tamen locus ille vbi diu exercitus rese¬
dit, potissimùm vitandus erit, quòd aer
ille à contagione suspectus sit: vitanda
etiam erunt loca palustria & aquosa, ex
quibus vapores crassi exhalant. Ex con¬
trario ea deligenda erunt loca, ab aquis
& paludibus remota, quorum aer pu¬
rus, limpidus, ac serenus sit. Videndum
etiam vt conclauia versus Septentrio¬
nes potiùs quàm Meridiem apetta sint.
Quòd si frigidior aer videatur, frigidita¬
tem illam igne temperari oportebit, qui
in foco conclauis excitandus est, ac non¬
nunquam