245
SCLOPETARLVS. 55.
hibendus erit vsus ciborum crassiorum,
& ad concoquendum difficilium, & ma¬
li succi, & auium omnium aquatilium,
& palustrium: abstinendum a bubula,
ac praesertim à suilla & carne salsa; rebus¬
que aliis mordicantibus, itémque ab aro¬
matibus, quę nonnulli species appellant.
Potus autem illorum erit ex ptisanai,
qua Hippocrarica, aqua filtrata & cocta
etiam ad eorum vsum: qui sanguinei &
biliosiores erunt: aliis praebebitur (ac prae¬
sertim iis qui nunquam antea diluto
tebantur vino) rubellum vinum, tenue,
& aqua temperatum: idque etiam ab ini¬
tio, nisi fortè febris aut inflammatio id
prohibeat. Quantùm autem ad corpo¬
ris laborem aut requiem attinet, obser¬
uandum erit illud vsitatum Italorum pro¬
uerbium, [I]La gamba al letto, & la man al
petto[/I]: retinendumque Hippocratis prae¬
ceptum ex lib. De vlcerib. quietem sau¬
ciatis omnibus maximè conuenire, labo¬
rem verò perniciosum esse: neque stul¬
tius quidquam à Medico fieri posset,
quàm si corporum exercitium iis prae¬
scriberet, quibus otio & quiete tantope¬
re est opus, ac ne interdum quidem sese
E iiij