245
SCLOPETARIVS. 63
praeberi poterunt. Caeterùm quoniam
aluus quibusdam ne pharmaco quidem
sumpto laxatur, propter variam cuius¬
que naturae proprietatem (sunt enim
qui difficulter purgantur, sunt qui mo¬
dica potione sumpta, sunt qui olfacta
tantùm copiosè euacuantur) cauendum
erit, ne purgationem aegris praebeamus,
quin priùs ipsorum natura perspecta no¬
bis fuerit: quòd si ob stercus densatum,
atque in intestinis ex siccatum euacua¬
tio impediatur, leniente aliquo medica¬
mento per os accepto, vt bolo ex [s]y. j. cas¬
siae parato, cùm saccharo & sema anisi,
prius aluus erit commouenda, vel inie¬
cto clystere subducenda, cuius haec erit
formula:
Recipe. maluar. viol. mercur. betae ana m. j.
sem. frigid. ma. anisi ana. [s]y. j. hord. florum
chamęmel. borrag. & nymph. ana. p. j. fiat
decoctio colata ab [s]lb. j. dissolue cass. ex¬
tractae cum foliis sennae, diaprun, simpl.
vel trypherae persicae ana. [s]z. vj. mellis &
olei viol. ana [s]y. ij. misce pro enemate.
Sequenti die assumendum erit phar¬
macum, quod accommodandum erit
prout aeger pituitae portione, aut bilis,