245
SCLOPETARIVS. 73
stret atque inseruiat: cauendo ne vul¬
nus à caussis externis irritetur, & Balsa¬
mi curatrix facultas impediatur, sed suo
munere fungatur, vulnus ipsum exactè
à sordibus (quae sibi impedimento sunt)
linamentis & omnibus modis expurgan¬
do. Porrò non possum non eorum in¬
stitutum laudare, qui acetum & oleum
commiscenda esse censent: quo reme¬
dio accepimus Vinssium illum, de quo
suprà sermonem fecimus, ante Rupel¬
lam desperato vulnere affectum à non¬
nullis Italis, aliósque praeterea complu¬
res curatos fuisse. Illud enim mixtum
symptomatibus occurrit, dolori nem¬
pe, defluxioni, & inflammationi: ac prę¬
terea putredini resistit. nam illi summo
studio ac labore obsistendum est (cùm
huius generis vulnera ei valde obnoxia
sint) ne gangraena aut sphacelus tan¬
dem subsequatur. Acetum enim cor¬
ruptioni obsistere argumento est, quòd,
si condititiis rebus infundatur, eas con¬
seruet ne mucore aut limo obducan¬
tur. Sic oleum vino vel alterius gene¬
ris liquori superinfusum prohibet, ne
vel vapescat, vel corrumpatur: siquidem