245
SCLOPETARIVS. 77
guentum suprascriptum, cum quo po¬
terit. fingi satis amplum emplastrum,
quod circuncludat partes vulneris pro¬
ximiores. Linamenta autem sunt im¬
buenda simplici oxyrhodino parato cum
aceto ros. oleo ros. & visci pomorum.
Partibus autem longioribus tale vnguen¬
tum adhibendum erit.
Recipe boli armenae praepatatae, sanguinis
draconis & corall. rubr. ana. y. s. croci
martis. z. ij. baccarum myrthi z. j. s. olei
ros. omphacini. y. iiij. aceti rosati y. ij. ce¬
rae y. j. s. fiat linimentum.
Hoc interim studiosè semper in hi¬
sce vulneribus obligandis obseruandum
est, ne fascia ita remittatur vt laxa sit
& quod continet elabatur, neque ta¬
men arctare adeò ipsam oportet, vt ve¬
hementiùs comprimendo dolorem ex¬
citet, ac proinde fluxionem proritet,
quandoque phlegmonem atque ad ex¬
tremum gangręnam & cancrum accersat,
quemadmod. interdum vsuuenire Cels.
tradit. Danda erit igitur opera, vt ambo¬
rum vitato incommodo, vtriusque fruamur
commodo. Linamenta interim prędicta
Defensiuum
medicamen¬
tum.
lib.5. cap.
26.