245
SCLOPETARIVS. 91
penitúsque infixum esse contingat, at¬
que ipsum cor, tum partes principes,
quò confestim properat, occupet. In his
enim matura sectio saepe decipit, sera
semper. Igitur si ex praedictis signis aliís¬
que coniecturis complicatum esse vul¬
nus cum veneno censeamus, ad antido¬
ta statim confugiemus: adhibito priùs
integro iudicio, factóque prognostico,
vt rectè nos admonet Celsus) vel aegrum
prorsus desperatum, vel saltem pericli¬
tari, aut rectè valiturum familiaribus &
amicis indicantes, ne si victa malo ars
fuerit, id nostrae ignorantiae, aut fallaciae,
& artis dedecori tribuatur. Porrò prae¬
scripta priùs idonea victus ratione, quae
venenis obsistat, statim praeuidendum
est, an morbus venae incisionem, an ve¬
expurgationem exposcat: matureque
illa adhibenda sunt, & cum prudenti iu¬
dicio, siue vt primùm atque inter initia
euacuatio pręcedat, aut sudore, vomitu,
alui profluuio, aut venae incisione: vt hu¬
mores maligni, antequam se per venas
diffundant, arteriísque penitus inhaere¬
scant, expurgentur: atque vt laxatis meati¬
bus, ac spiramentis, fuliginosi & maligni
libr.5.cap. 26.