245
102 IOSEPHI QVERCET.
lithargyri, vel quod melius salis eiusdem
y. ij. olei visci pomorum & ros. omphac.
ana. y. ij. s. aceti ros. y. j. ducantur diu in
mortario plumbeo cum. pistillo etiam
plumbeo & fiat instar nutriti, quo vten¬
dum pro defensiuo.
Haec sunt topica quae ambustis istis
vulneribus conueniunt. Porrò quoniam
isti affectus etiam plerunque morbosis
corporibus, cacochymis, ac qui imbe¬
cilla sunt valetudine, accidere solent, qui
omnibus expositi sunt iniuriis, omni¬
búsque obnoxij incommodis, vt dolori¬
bus asperis atque inflammationibus, vn¬
de etiam febres: consequi possunt, ac
tandem interitus (sic enim sutiles, quas¬
sataeque naues acrimosae faciliùs tem¬
pestati succumbunt) omnibus praeca¬
uendum erit; tum exquisita administra¬
tione victus, tum humorum euacuatio¬
ne per pharmacum conueniens, & san¬
guinis missionem, si res ipsa id postulet.
Quae omnia prudentis ac periti Medi¬
ci iudicio committenda sunt, qui de fu¬
turo rei exitu prudenter praesagire po¬
terit, res magnas non aspernando, ne¬
que paruas exaggerando, ne plus ipse
quam