245
104
DE PARTICVLARI
HORVM VVILNERVM CV¬
RATIONE, VARIISQVE
illorum symptomatis.
P De vulneribus cum fractura ossium.
CAP. I.
Orum vulnerum curatio
difficilior vulgo videtur,
si cum ossium fractura con¬
iuncta sint. Et id quidem
non immeritò, praesertim
cùm maiora ossa, vt puta crurum & bra¬
chiorum, ita confracta sunt, vt medulla
emanet. quod quidem non nisi cum ma¬
gna neruorum, venarum, & arteriarum
(quae cuique membro vitam, sensum &
motum suppeditant) disruptione potest
accidere: quibus sublatis membrum cor¬
rumpi necesse est, ac plerunque omni¬
no interire. Cui rei diligentiùs atten¬
dere debet Medicus, aut Chirurgus, quò
magis vigebit accidentium magnitudo,
vt nihil eorum praetermittat, quae ad exa¬
ctam curationem pertinent: quam opti¬
mis quibusque remediis aggredi praestat,
quàm