245
110 IOSEPHI QUERCET.
demonstrabat. Atramentum quo scri¬
bimus huic vsui accommodari posset,
cum mastiche mixtum: vel carbones cum
melle rosato, aut (quod melius est) tarta¬
rum calcinatum ad nigredinem: quod
etiam facilè per se resoluitur. Recentio¬
res verò restringente medicamento ossi
superposito de fissura illa iudicant: quo
loco enim, & quo citiùs exsiccatur,
(quod accidit à vapore calido per rimam
penetrante) ibi fissura demonstratur:
quo cognito, statim consuetis & accom¬
modatis mediis & signis indagandum
est, an vtranque, vel alteram tantùm ex
tabellis seu bracteolis cranij, fissura pe¬
netret. Nanque fissa tantùm superiori
tabella, satis erit, si quâ fissum erit, radu¬
lis (quas [GR]ξυστήρας[/GR] Graeci dicunt) vel aptis
ad hoc organis eousque abradatur, dum
ad ossis illaesam partem perueniatur, vt
fiat os aequale: ac inde ad reliquam cu¬
rationem pergendum erit adhibitis me¬
dicamentis contusionibus aptis, de qui¬
bus iam antè primo libro tractauimus.
Porrò magna cautio adhibenda est, ne
vulnera capitis vllo liquore madefiant,
teste Hippocr. lib. de vuln. cap. Contrà
verò