245
SCLOPETARIVS. 113
cerebrum. Est porrò & in lateribus non
vno in loco etiam neruorum, horúmque"
non leuis momenti quidam exortus. His"
admonitus abstinui ab eximendo osse,"
quod in latere capitis esset. Sed ad supe¬"
riores cerebri partes, vllum vel minimum
neruum exire negat: quibus docemur in
illis apertiones minore cum periculo fie¬
ri. Aperto autem, vt oportet, vulnere (vt
diximus) Chirurgi detecta membrana
santalum, quod vocant, applicare solent.
Est autem serici simplicis rubei frustu¬
lum detectae membranae magnitudine:
quod nonnulli oleo tantùm rosato im¬
butum calidum imponunt: alij verò mel
rosatum addunt. Sunt qui tantùm mel¬
le rosato imbuant, veriti ne olei humi¬
ditate corrumpatur, & putrefiat mem¬
brana: inferciunt etiam turundas, & li¬
namenta, vt tota vulneris cauitas im¬
pleatur. Alij suis digestiuis, vt appellant,
de quibus suprâ iam mentionem feci¬
mus. Alij Maced. vel Basilicone, alij ce¬
roto aliquo ex emplastr. de Betonica
soluto, & in formam vnguenti cum oleo
rosato redacto vtuntur. Debet enim ex
Hippocr. sententia denudata membra¬
I