245
SCLOPETARIVS. 121
ter inunges.
Aliud ad idem probatum.
Recipe succi porror. & caeparum sub pru¬
nis coctar. ana. y. ij. aquae seminis ranarum
y. j. olei è visco pomorum & popul. cerae
albae ana. q. suff. ad linimentum conficien¬
dum, quo bis quotidie partem vstam &
depilatam inunges.
Si fortè pulueris tormentarij granula,
vt saepe accidit, cuti inhaereant, acus ma¬
iusculae cuspide primùm, quantùm fieri
poterit, vel alio instrumento extrahen¬
da erunt, deinde superponendum quod
sequitur linimentum.
Pro gregariis.
Butyrum liquefactum in aquam ex ra¬
narum semine extractam iniice, aut in
aquam gammarorum more nostro pa¬
ratam, id decies aut saepius repetendo do¬
nec butyrum lactis instar albescat. Eius
ita praeparati y. iij. misce cum y. j. olei lu¬
teorum ouorum ex nostra descriptione:
fiat linimentum, quo partem puluere
maculatam inunges, est enim ad id sin¬
gulare remedium, vt & ad [GR]ἐμπύρευμα[/GR] par¬
tis ambustae tollendum.
Aliud ad idem excellentiss. pro ditioribus,